V M 1

V M 1 PLUTARCH. reg. et imper. apophthegm. 15 p. 182 E:
Θρασύλλου δὲ τοῦ κυνικοῦ δραχμὴν αἰτήσαντος αὐτόν [scil. Antigonum Cyclopem], "ἀλλ' οὐ βασιλικόν" ἔφη "τὸ δόμα˙" τοῦ δὲ εἰπόντος "οὐκοῦν τάλαντον δός μοι", "ἀλλ' οὐ κυνικόν" ἔφη "τὸ λῆμμα." cf. PLUTARCH. de vitios. pud. 7 p. 531 E-F.
SENEC. de benef. II 17,1:
ab Antigono Cynicus petit talentum: respondit plus esse quam quod Cynicus petere deberet; repulsus petit denarium: respondit minus esse, quam quod regem deceret dare, "turpissima eiusmodi cavillatio est: invenit quomodo neutrum daret. in denario regem, in talento Cynicum respexit, cum posset et denarium tamquam Cynico dare et talentum tamquam rex. ut sit aliquid maius, quam quod Cynicus accipiat, nihil tam exiguum est, quod non honeste regis humanitas tribuat". si me interrogas, probo; est enim intollerabilis res poscere nummos et contemnere.